S. CONGREGAZIONE DE PROPAGANDA FIDE
(*) Protocollo N. 5004
Roma li 12 Gennajo 1892 3 [written above]
(*) Mentionem facias, quaeso, huius numeri in tua responsione.
On prie de citer ce meme numero dans la response.
Oggetto
Sul Collegio Guiseffino
Reverende Domine
Hisce meis litteris certiorem Te reddo, reverende
Domine, de iis quae sacrum hoc Consilium statuen
dum censuit circa ea quae pertinent sive ad istud
Collegium Josephinum iam a Te excitatum in
urbe Columbi, sive ad novum Collegium, quod Ro-
mae erigendum proponebas.
Res omnis exposita est Eminentissimis Patribus huius S.
Consessus, et diligenter ab iisdem est discussa in
Congregatione generali habita die 12 superioris mensis
Decembris.
Et quod attinet ad Collegium Joesphinum Columbense
decreverunt in primis illud grato animo excipiendum esse
ab hac S. Congregatione in suam proprietatem et depen-
D'no
Josepho Jessing